Instructio «Actio Pastoralis»

Die 15 maii 1969 SCCD Instructionem  «de Missis pro coetibus particularibus» edidit.

Actio pastoralis Ecclesiae inter praecipuos fines proponit fidelium institutionem, quo arctius communitati ecclesiali intersint, ita ut celebrationibus, praesertim liturgicis, sedulo consocietur unusquisque cum fratribus in Ecclesiae, tum universalis tum localis, communione.

Coetus enim liturgicus, cui praeest qui populum Dei potestate convocandi, regendi, docendi ac sanctificandi fruitur, signum et instrumentum est totius generis humani unitatis, imprimis quidem Ecclesiae cum Christo. 1

Quod vere in Communi Eucharistiae celebratione efficitur et exprimitur, potissimum diebus dominicis et festis, cum circa Episcopum tum in coetu paroeciali, cuius pastor vices gerit Episcopi. 2

Pastoralis vero cura etiam ad coetus particulares ordinatur et dirigitur, non ad fovendam quandam separationem, neque ad parvas ecclesias et privilegia constituenda, sed ut peculiaribus fidelium necessitatibus faveatur vel christiana vita altius perspiciatur iuxta eorum coetuum sodalium necessitates et formationem, omnibus cum beneficiis quae ex eodem peculiari vinculo spirituali vel apostolico atque ex mutuae aedificationis studio procedunt.

Quam efficaciter his coetibus peculiares huiusmodi celebrationes prodesse queant, actio pastoralis experientia satis docet. Nam cum debite ac sapienter ordinantur et diriguntur, unitati paroeciae non obsunt, sed eius actioni missionariae favent, quatenus nonnulli fideles propius attingi valent, quidam vero penitius formari.

Insuper vitalis eorum coetuum vigor ex eo oritur quod studium christianae veritatis communiter peractum itemque communis animi intentio propriam vitae rationem et conformandi, in conventibus orationis, qui dicuntur, inter se copulantur, qui modis et formulis ipsis coetui magis consentaneis agantur, ac praesertim Dei Verbi lectione et meditatione; saepe denique celebratione Eucharistiae, quae ipsos conventus complet et quasi coronat.

Vehemens est nostris diebus in his coetibus desiderium Eucharisticam celebrationem participandi. Qua de causa opportunum visum est quasdam praebere normas quae hanc celebrationem ordinent, ita ut semper somposite, accurate et graviter peragatur spirituali participantium cum beneficio, atque ratione habita naturae religiosi cultus propriae.

  1. Diligenter consideretur num, omnibus perpensis, in singulis casibus celebratio eucharistica actioni pastorali revera prosit, an sit potius alius generis religiosa celebratio suadenda.

  2. Inter coetus particulares, in quorum bonum Eucharistia celebrari potest, hos recensere licet:

    1. Coetus congregatos ad exercitia spiritualia peragenda, ad studia religiosa vel pastoralia per unum vel plures dies colenda, ad apostolatus laicorum aliusve generis consociationum conventus agendos.

    2. Conventus, actionis pastoralis gratia, alicuius partis paroechiae.

    3. Coetus fidelium, qui in locis ab ecclesia paroeciali dissitis commorantur, et statutis temporibus conveniunt ad religiosam formationem suam curandam.

    4. Coetus fidelium unius condicionis, qui certis temporibus inter se conveniunt propter institutionem vel religiosam formationem ipsis magis congruentem.

    5. Coetus familiares circa infirmos aut aetate provectos congregatos, qui domo egredi non valent quique numquam celebrationem eucharisticam possunt participare. Quibus autem sociantur propinqui aliique curam eorum gerentes.

    6. Coetus familiares, occasione data vigiliae pro defuncto aliusve singularis religiosae occasionis.

  3. Eucharistica celebratio pro coetibus particularibus peragatur, plerumque, in loco sacro.

  4. Facultas autem concedendi ut eucharistica celebratio pro coetibus particularibus peragatur extra locum sacrum reservatur Ordinario loci et, pro suis domibus, Ordinario religioso; qui tamen hanc facultatem, praesertim cum agitur de celebrationibus in domibus privatis aut institutis, concedant solummodo si locus sit aptus et honestus, 3 exclusis tamen semper cubiculis. 4

    Caveatur insuper ne postulatio loci amplorioris ac digniores eo ducat, ut quibusdam prae ceteris familis consulto faveatur, et ita privilegia, quae in Constitutione de sacra Liturgia 5 improbantur, nova quadam ratione reviviscant.

  5. Principia vero primaria, quae Instructione Eucharisticum mysterium 6 traduntur, prae oculis habeantur; haec praesertim:

    1. Sacrificium eucharisticum et sacrum Convivium ita ad idem pertinent mysterium, ut artissimo vinculo theologico ac sacramenti alterum cum altero cohaereat.

    2. Nulla Missa habeatur actio coetus particularis exclusive propria, sed Ecclesiae celebratio, in qua Sacerdos munere suo fungens toti actioni liturgicae, ut ipsius Ecclesiae minister, praeest.

    3. Omnia ita curentur, ut, tum in loci congrua dispositione, tum in rerum personarumque habitu, latriae cultus, qui vero Deo debetur, sanctissimo Eucharistiae Sacramento venerando exhibeatur.

  6. Quo facilius Eucharistica celebratio evadat rerum personarumque adiunctis vere consentanea, singulae eius partes apte componantur, attentis normis generalibus, et, quae sequuntur, principiis:

    1. Participatio fidelium quam maxime foveatur, attentis peculiaribus adiunctis in quibus fit celebratio et facultate id facilius obtinendi.

    2. Tempus aliquod vel meditationi Sacrae Scripturae vel spirituali instructioni tribuendum, pro cuiusque coetus qualitate, celebrationem praecedere poterit.

    3. Praeter initialem monitionem, celebrans de Liturgia verbi ante quam lectiones recitentur, breviter disserere potest atque de Liturgia eucharistica ante praefationem; deinde etiam aliquid dicere potest ante quam fideles dimittat. Ab hoc tamen abstineat durante Prece Eucharistica.

    4. Firmo praescripto litteris f et h, quae sequuntur, notato et his exceptis quae ab aliquo «commentatore» aguntur, fideles sese abstineant considerationibus, adhortationibus hisque rebus similibus in ipsa celebratione.

    5. In Liturgia verbi, pro variis rerum adiunctis, textus peculiari celebrationi aptiores seligi possunt, dummodo ex approbati Lectionarii textibus seligantur.

    6. Lectiones, quae fiunt ante Evangelium, aliquis ex adstantibus (vir vel mulier) legere valet; Evangelium autem a Sacerdote tantum aut, occasione data, a diacono pronuntietur.

    7. In homilia Sacerdos mentionem habeat huius particularis celebrationis et rationes illustret inter coetum, qui actu congregatur, et Ecclesiam localem atque universalem intercedentes.

    8. Oratio fidelium peculiaribus adiunctis aptari potest, servata semper sua religiosa proprietate. Caveatur tamen ne intentiones generales pro Ecclesia, pro mundo, pro fratribus qui necessitates patiuntur et pro adstante coetu penitus omittantur. Nihil obstat quo minus ritui qui intersunt, aliquam specialem intentionem, quam ipsi antea debite paraverint, adiciant.

  7. Perfectior et absolutior participatio eucharisticae celebrationis sacramentali Communione efficitur.

    Quoad vero modum S. Communionis distribuendae usus adhibeatur, qui in singulis dioecesibus legitime viget. Ad Communionem autem sub utraque specie quod attinet, ea serventur quae Institutione Generali Missalis Romani 7 statuuntur. Huiusmodi tamen S. Communionis forma non permittitur in Missis, quae domi celebrantur, nisi agitur de administrando Viatico. 8

  8. Ad fovendam fidelium participationem quaedam percipi poterit utilitas, in quibusdam maxime rerum adiunctis, etiam ex cantu sacro, quippe qui unanimitatem augeat. Tamen, hac quoque in re serventur normae de cantu et musica in sacris celebrationibus, iis omnibus remotis quae ritus sanctitati atque fidelium pietati obsistant.

  9. Caveatur insuper ne eaedem aptationes, quae pro his tantum casibus permittuntur, in celebrationes, quae sunt in ecclesia pro universa fidelium congregatione, inducantur.

  10. Ad condiciones autem praevias requisitas quod attinet, ut Eucharistia pro his paricularibus coetibus extra locum sacrum, praesertim vero in domibus privatis, celebrari possit, haec serventur:

    1. Facultas de qua in n. 4, exceptis casibus particularibus, non detur pro dominicis et diebus festis de praecepto, ne coetus liturgicus paroecialis privetur ministerio sacerdotum et fidelium participatione ad vitam et unitatem communitatis fovendam.

    2. Si sacerdos celebrans non sit ipse parochus, parochum semper praemoneat. Qui relationem faciat Episcopo de celebrationibus peractis.

    3. Normae circa ieiunium eucharisticum serventur, ita ut numquam S. Missam aliqua cena vel convivium immediate praecedat. Si vero haec sequantur, ne eadem mensa in qua Eucharistia celebrata est, quantum fieri potest, adhibeatur.

    4. Panis pro Eucharistia sit azymus, qui solus in Ecclesia latina permittitur, eadem forma confectus, quae ex consuetudine in ceteris Missis adhibetur.

    5. Tempus celebrationis non sit nox valde producta.

    6. Si agitur de coetibus familiaribus, ne excludantur, qui rationabiliter petant ut celebrationem participent.

  11. Ad certiorem denique effectum harum celebrationum assequendam earumque spiritualem efficacitatem plenius procurandam, in iisdem tum perandis tum peragendis dignitas totius actionis sacrae semper religiose curetur, eius forma nec non elementa magis apta, salva liturgiae praeceptorum ratione, opportune seligantur. Quapropter:

    1. Textus in S. Missa adhibendi tantummodo e Missali vel ex approbatis supplementis sumantur. Reprobatur, ut arbitraria, quaevis commutatio, salvo praescripto sub n. 6 e).

    2. Altaris supellex, vasa sacra et vestimenta numero, forma et qualitate praesentibus legibus congruant. 9

    3. Ad celebrantis gestus et caeremonias, nec non ad adstantium habitum quod attinet, valent ea, quae pro ordinaria eucharistica celebratione praescribuntur.

Animarum igitur pastores enixe invitantur ut harum celebrationum efficaciam spiritualem ad animos formandos altius perpendant. Tantummodo enim vim suam habent si participantes per eas ad penitius christianum mysterium cognoscendum, ad divinum cultum fovendum, ad sese in communitatem ecclesialem inserendos atque fructuosius inter fratres apostolatum caritatemque exercenda adducantur.

Quamvis his diebus nonnulli sint qui ex rebus novis quandoque insanis, quas ostendunt, vel ex liturgicarum celebrationum arbitrariis formis, quas excogitant, sese existimant esse renovatos, tamen sacerdotes, saeculares et regulares, vere de fidelium bono soliciti, compertum habeant actionis pastoralis mansurae et sanctificantis viam in constanti et magnanima fidelitate erga Ecclesiae voluntatem inveniri, quae eius praeceptis, normis et structuris exprimitur.

Quod autem ab huiusmodi ratione abducit, quamvis specie alliciat, fidelium mentes perturbat atque sacerdotale ministerium languidum infructuosumque reddit.

Haec Instructio, quam de mandato Summi Pontificis, Sacra Congregatio pro Cultu Divino confecit, et ipse Summus Pontifex approbavit, omnes Ss. Missarum celebrationes pro coetibus particularibus posthac ordianbit.


1. Cf. Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 1: AAS 57 (1965) 5; Const. de s. Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 83: AAS 56 (1964) 121.

2. Cf. Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, nn. 26, 28: AAS 57 (1965) 31-32 et 33-36; Const. de s. Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 41-42: AAS 56 (1964) 111-112; S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, nn. 26-27: AAS 59 (1967) 555-556.

3. Cf. Institutio generalis Missalis Romani, n. 253.

4. Cf. Litt. Apost. motu proprio datae Pastorale munus, n. 7: AAS 56 (1964) 5-12; Rescriptum Pontificium Cum admotae, 6 nov. 1964, n. 4.

5. N. 32: AAS 56 (1964) 108.

6. N. 3: AAS 59 (1967) 540-543.

7. Cf. nn. 240-243.

8. Cf. S.C. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, nn. 32, 6 et 41: AAS 59 (1967) 559 et 563.

9. Cf. Institutio generalis Missalis Romani, nn. 268-270; 290-296; 297-310.